# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 244.2.29-61

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 244.2.29 to 244.2.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/244.2.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/244.2.29

Tunc perdidit quod tenebat. Ubi petra? ubi firmitas petræ? Petra erat ipse Christus, ille autem a petra Petrus. Ideo surrexerat petra, ut firmaret Petrum: nam perierat Petrus, nibi viveret petra. Christus agnoscitur a Magdalena. Difficultas in verbis Domini ad Magdalenam. Postea tamen, quando Dominus dixit mulieri, Maria, conversa agnovit eum, et appellavit magistrum, Rabboni. Manifestata est huic mulieri resurrectio Domini. Quid sibi ergo vult, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Quæstio mirabilis multis modis. Primo quia vetuit se tangi, quasi male posset tangi a tangente. Dcindc quia rationem reddens quare se tangi noluerit ct prohibuerit, ait, Nondum enim ascendi adPatrem meum: quasi diceret, Tunc me tanges, cum ascendero ad Patrem meum. In terra posituui tangere prohibebatur, et eum tangere poterat in coelo sedentem? Dixeram euim, Quid est, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Plus addo: Quando resurrexit, sicut et ipse dicit, et alii Evangelistae, et audivimus jam, cum lectiones sanctæ legerentur, apparuit discipulis suis; et cuin spiritum cum putarent, ait illis: Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos. Palpate, et videte (Luc. xxiv, 37-39). Numquid jam ascenderat? Nondum ascenderat ad Patrem suum, et dixit discipulis suis. Palpate, et videte. Uhi est, Noli me tangere? Hic forte aliquis dicturus cst: Tangi a uris voluit, mulieribus noluil. Si rcminam horreret, non nasceretur ex femina. Verumtamen quidquid hoc est quod potest facere qualemcumque quæstionem, ut dicatur Dominum se, antequam ad Patrem ascenderet, a viris tangi voluisse, a mulieribus noluisse; ait evangelista Matthæus. Ipse enim narravit1, occurrisse mulieres Domino resurgenti, in quibus erat et ipsa Maria, et tenuisse pedes ejus (Matth. XXVIII, 9). Coarctata est quæstio multis modis, quid sibi velit, Noli me tangere;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
