Latin
244.3.1 to 244.3.32
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 244.3.1-32
Unproofread scanNot analysed yet
Discipulorum de Christo fides ante resurrectionem qualis erat. De Christo quid credendum. Tangere Christum est in ipsum credere. Fidei tactum qualem exigat Christus. Dominum Jesum, sicut audivimus, sicut apparet, hominem putabant discipuli, et secundum hoc fidem suam librabant: altius non erigebant. In terra cum Christo ambulabant. Quod factus erat propter nos, hoc noverant: quod nos fecit, non noverant. Ipse est Christus et factor, et factus. Vide factorem: c In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus crat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt. >Vide factum: i Et verbum caro factum est, ct habitavit in nobis »(Joan. I, 1, 2, 5, 14). Videmus ergo Jesum, sed prædicata jam nobis fide Apostolorum. Quod nos novimus, illi nondum noverant. Non facio injuriam. Non audeo dicere ignorantes: sed tamen video ignorantiam confitentes. Non noverant, postea didicerunt, quod jam nos novimus. Christum et Deum et hominem, Christum et factorem rerum et factum in rebus, Christum et creatorem hominis ct creatum hominem, nos novimus, illi nondum. Deus Christus æqualis est Patri: tantus est, quantus ille: talis est, qualis illc: hoc est quod ille; non hic cst, qui illc. Hoc est quod ille; quia ille Deus; et ille Deus ille omnipotens, et me omnipotens; ille immutabilis, et ille immutabilis: hoc est quod ille. Non hic est, qui ille; quia ille Pater, hic Filius. Hoc quicumque novit, illi ascendit ad Patrem: qui hoC non novit, nondum illi ascendit Christus ad Patrem; parvulns cum illo est, in terra cum illo est, æqualis omnipotenti nondum illi est. Proficienti ascendit, cum illo qui proficit ascendit. Quid est ergo, Noli me tangere? Tactus fidem significat. Tangendo enim acceditur ad eum qui tangitur.