# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 244.4.105-140

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 244.4.105 to 244.4.140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/244.4.105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/244.4.105

Quid crgo est, Noli me langere? Noli credere. Quid noli credere? Quia hoc solum sum quod vides. Ascendam ad Patrem, et tunc tange. Tibi ascendo, quando intellexeris æqualem. Quando cnim me putas minorem, nondum ascendo tibi. CAPUT III. — 3. Noli tangere, id est, noli hominem tantum credere. Tangere autem I credere esse, puto quia facile possumus intelligere de illa mulicre, quæ tetigit fimbriam vestimenti Christi, et salva facta est. Recordamini Evangelium: Dominus Jesus Christus ibat ad visitandam archisynagogi filiam, qu.c primo nuntiata fuit infirma, postea mortua. Illo pergente, ecce mulier de transverso vcnit, qum fluxu sanguinis laborabat per duodecim annos, ei in medicis frustra curantibus et non sanantibus, omnia sua consumpserat: dixitque in corde suo, Si tetigero fimbriam vestimenti ejus, salva ero (Matth. IX, 21). Hoc ipsum dicere, jam tangere fuit. Denique audi sententiam. Cum salva facta esset secundum fidem suam, ait Dominus Jesus Christus: Tetigit me aliquis. Et discipuli: Turbae te comprimunt, et dicit, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis; nam ego scio virtutem exiisse de me (Luc. VIII, 41 -46). Gratia processit, ut ilia sanaretur, non ut ille minueretur. Dicunt ergo, discipuli, Premunt te turbx; et tu unum aut unam sensisti? et ille, Tetigit me aliquis: illi premunt, ista tetigit. Quid est, iili premunt, ista tetigit? Judaei affligunt, Ecclesia credidit. CAPUT IV. — -I. Dominicorum verborum sensus. Secundum hunc ergo intellectum, quo videmus mu- Iterem tetigisse, quod est credidisse, secundum hoc dictum est ad Mariam, Noti me tangere; ascendam, et tange. Tunc enim tange, quando cognoveris, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1 ). Verbum quidem caro factum est, Verbum incontaminatum, immaculatum, immutabile manet, et integrum. Sed quia tu bominem solum vides, Verbum non vides: nolo credas in carnem, et relinquas Verbum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
