# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 244.4.76-104

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 244.4.76 to 244.4.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/244.4.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/244.4.76

Quando enim ascendit ad Patrem? Sicut indicant Actus Apostolorum, quadragesimo die post resurrectionem suam, quem diem in nomine ipsius celebraturi sumus: tunc ascendit ad Patrem; tunc eum discipuli qui manibus tetigerunt, oculis de.. duxerunt. Tunc sonuit angelica vox: Viri Galilæi, quid statis, intuentes incælum? Hic Jesus qui assumptus eat a vobis, sic veniet quomodo tum vidistis euntem in cælum (Act. I, i-i I). Si ergo tunc ascendit ad Patrem, quid dicimus, fratres mci?Maria non poterat eum tangere in terra stantem, et poterat tangere in cœlo S(dentem? Si hie non poterat, quanto minus poterat ibi? Quid est ergo, Noli me tangere; non enim ascendi ad Patrem? Sic enim sonant verba, tanquam dicerct, Tunc me tange, cum ascendero; antequam ascendam, noli me tangere. 0 Domine, hic es, ct non tango; cum ascenderis, tangam? Deinde si antequam ad Patrem ascenderet, tactum horrebat humanum; quomodo se discipuiisnon solum videndum, sed etiam contrectandum præbuit, quando dixit: Quid cogitatis in cordibus vestris? Videte manus meas et pedes meos: palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. xxiv, 38-39)? Incredulus etiam illc discipulus Thomas tetigit latus perforatum, et exclamavit: Dominus meus et Dens meus! Quando tetigit, nondum ascenderat Jesus ad Patrem. An forte aliquis insipiens dixerit: Antequam ad l'atrem ascenderct, viri eum poterant tangere; mulieres autem non poterant, nisi cum ad Patrem ascenderet? Absurda est ista cogitatio, et perversa sententia. Prorsus quod audivit Maria, audiat Ecclesia. Hoc omnes audiant, omnes intelligant, omnes faciant. Quid ergo est, Noli me tangere; nondum cnim ascendi ad Patrem? Quod me vides, hominem solum putas, Patri æqualem esse adhuc nescis: noli me tangere talem, noli in hominem solum credere, sed Verbum æquale genitori intellige.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
