# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 249.3.60-94

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 249.3.60 to 249.3.94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/249.3.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/249.3.60

Non ne ipsa scientia punitur conscientia? Sic discite, ut faciatis. Mandata Dei nonnisi per gratiam impleri, intelligilur in numero piscium captorum. Mandata Dei propter magnum perfectionis mysterium Decalogo continentur. Decem præcepta Legis sunt scripta in tabulis lapideis digito Dei, hoc est Spiritu sancto: in una tabula, præcepta quæ ad Deum pertinent; in altera, quae ad hominem pertinent. Quare hoc? Quia in dilectione Dei et proximi tota Lex pendet et Prophete (Matth. XXII, 37-40). Sed quid valent ista decem? Dala est lex, sed si data esset lex quæ posset vivificare, omnino ex lege esset justitia (Galat. III, 21). Nosti legem, et non facis legem; Littera occidit: ut autem facias quod nosti, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Accedant ad decem septem. Sicut enim lex Decalogo significatur, ita Spiritus sanctus septiformis ostenditur. Ipse invocatur super baptizatos ut det illis Deus, secundum prophetam, Spiritum sapientiae et intellectus: ecce duo. Spiritum consilii et fortitudinis: ecce quatuor. Spiritum scientiae et pietatis: ecce sex. Spiritum timoris Domini: ecce septem (Isai. XI, 2,3). Quando ista septem accesserunt, fiunt decem. Quid dixi? Quasi absurdum est: Cum septem ad decem accesserunt, fiunt decem: quasi oblitus sum numerare. Ergo dicere debui: Cum septem ad decem accesserunt, fiunt decenn et septem. Huc omnes norunt: nam cum dicerem, Cum septem ad decem accesserunt, fiunt decem; pueri isti non me ridebant? Et tamen dico, et repeto, non erubesco. Cum intellexeritis, non reprehendetis computantem, sed amabitis disputantem. Decem sunt illa praecepta legis: sed enumeravi et septem cooperationes Spiritus sancti. Hum ista septem accesserint, fiunt decem: cum Spiritus sanctus accesserit, impletur lex. Si autem ista septem non accesserint, non fiunt illa decem: in littera erunt, sed littera occidit; scientia praevaricatorem facit. Accedat Spiritus, et impletur lex, adjutorio Dei, non viribus tuis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
