# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 249.3.95-113

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 249.3.95 to 249.3.113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/249.3.95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/249.3.95

Ergo vide: non valde amemus pertinere ad illa decem. Si enim ex lege justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Sed quo pertineamus? ad illa septem? Tale est ac si facere possimus, scd quid facimus nesciamus. Ergo ad decem septem pertineamus. Lex jubet, Spiritus juvat: lex agit tecum, ut scias quid facias; Spiritus, ut facias. Ergo ad decem septem pertineamus, et computemus decem septem, et inveniemus nos in centum quinquaginta tribus. Jam nostis, sæpe dixi, sæpe ostendi. Ab uno usque ad quatuor decem sunt: sed si omnes addas. Unum sequantur duo: adde et duo, jam tria sunt: post duo sequantur tria, jam sex sunt: post tria sequantur quatuor, jam decem sunt. Quid ine rumpo? Quod nostis loquor. Addite caeteros numeros, et pervenietis. Cum perveneritis ad decem et septem, ad centum et quinquaginta et tres crescendo pervenietis. Quid est crescendo? Proficiendo tanquam gradatim pervenietis ad dexteram, Obedite nobis, computate vobis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
