# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 250.1

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 250. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/250.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/250.1

Ignobiles cur prius electi a Christo. Dominus Jesus infirma mundi eligens, ut confunderet fortia, et colligene Ecclesiam suam de toto orbe terrarum, non cœpit ab imperatoribus, aut a senatoribus, sed a piscatoribus. Quæcumque enim dignitates fuissent prius clectæ, sibi hoc auderent tribuere, non Dei gratiae. Hoc consilium secretum Dei, hoc consilium Salvatoris nostri exponit Apostolus, ubi dicit: < Videte enim vocationem vestram, fratres, » Apostoli verba sunt, I quia non multi sapientes secundum carnem, noa multi potentes, non multi nobiles; sed infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam ea quae sunt, ut quae sunt evacuentur, ut non glorietur omnis caro coram illo » (I Cor. I, 26- 29). Hoc et propheta dixit: « Omnis vallis implebitur, omnis mons et collis humiliabitur, æqualitas campi constituetur > (Isai. XL, 4). Denique bodie ad gratiam Domini pariter accedunt nobiles et ignobiles, ductus et imperitus, pauper et dives. Ad istam gratiam accipiendam non se præponit superbia humilitali, nihil scienti, nihil habenti. Sed quid eis dixit? Venite post me, faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Si illi piscatores non præcessissent, nos quis cepisset? Modo magnus est quilibet orator, si potuerit bene exponere de quo scripsit piscator.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
