Latin
250.2.27 to 250.2.59
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 250.2.27-59
Unproofread scanNot analysed yet
Et quam metuendum est ne naufragio prematur atque mergatur! Quam metuendum est, charissimi, ne dicat qui bene vivit: Quid milii prodest, quia bene vivo! Ecce enim ille male vivit et honoratior est me. Mihi quid prodest quia bene vivo? Periclitatur: timeo ne mergatur. Alloquar eum, ut de profundo erigatur. Qui bene vivis, bene vivc: noli fatigari, noli retro respicere. Vera est promissio Domini tui dicentis, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13). Attendo, inquis, quod alius male vivit, et felix est. Falleris, infelix est: et eo est infelicior, quo sibi videtur felicior. Insania est, quod non agnoscit miseriam suam. Si videres febrientem ridentem, tu plangeres insanientem. Quod tibi promissum est, nondum venit. Ille qui tibi felicior videtur, rebus visibilibus et temporalibus pascitur, ipsis lxtatur: nec attulit ea, nec auferet ea. Nudus ingressus est, nudus est exiturus. A falsis gaudiis venturus est ad veros dolores. Tibi autem quod promissum est, nondum venit. Dura, ut pervenias; persevera, ne deflciendo te ipsum fraudes: nam Deus te fallere non potest. Ecce dixi breviter, ne navigia mergantur. Accessit aliud ad illam piscationem detestabilius, ut retia rumperentur. Rupta sunt retia, hæreses factæ sunt. Quid enim aliud sunt schismata, nisi scissuræ? Sic ferenda et toleranda est prima piscatio, ut nemo tædio fatigetur: quamvis scriptum sit, Tædium tenuit me pro peccatoribus relinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII, 53). Navigium clamat, quod prematur a multitudine, tanquam ipsa navis habet hanc vocem: Tcedium tenuit me pro peccatoribus relinquentibus legem tuam. Etsi premeris, vide semper ne mergaris. Tolerandi sunt mali modo, non separandi. Misericordiam et judicium Domino canto (Psal. c, 1): prius misericordia praerogatur, et postea judicium exercetur. Separatio in judicio flet. Modo audiat me bonus, ut sit melior: audiat et malus, ut sit bonus;