Latin
251.3.1 to 251.3.31
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 251.3.1-31
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Piscationes Domini jussu factæ duæ. In prima piscatione tria significata sunt: mixtura bonorum et malorum, pressura turbarum, separationes hæreticorum. Liberatoris nostri piscatio, nostra est liberatio. Duas autem advertimus in sancto Evangelio Domini piscationes, id est, quando ad verbum ipsius missa sunt retia: unam prius, quando discipulos elegit; et hanc alteram, quando a mortuis resurrexit. nla piscatio significavit Ecclesiam, qualis est modo: ista vero post resurrectionem Domini, significavit Ecclesiam, qualis futura est in fine sæculi. Denique in illa priori piscatione, jussit mitti retia, et non dixit in quam partem; sed tantummodo ut mitterentur, præcepit. Miserunt discipuli: non dictum est, In dexteram; non dictum est, In sinistram. Pisces enim homines significabant: si ergo diccretur, In dexteram, soli boni futuri erant; si diceretur, In sinistram, soli mali. Quia vero permixti futuri erant in Ecclesia et boni et mali, sine diffcrentia missa sunt retia; ut caperentur pisces significantes mixturam bonorum et malorum. Deinde et hoc ibiscriptirm est, quia tantum ceperunt piscium, ut dux naviculae impletæ mergerentur, hoc est, ad submersionem premerentur (Luc. v, 1-7). Non enim submersa sunt illa dno navigia, sed periclitata. Unde periclitata? Multitudine piscium. Significatum est hinc, quia per multitudinem quam collectura erat Ecclesia, periclitatura erat disciplina. Et hoc adjunctum ost in illa piscatione, atque narratur, quia et retia prae multitudine piscium disrupta sunt. Disrupta retia quid significaverunt, nisi futura scbismata? Tria ergo ista in ilia piscatione significata sunt: mixtura bonorum et malorum, pressura turbarum, separationes bærelioorum. Mixtura bonorum et malorum; quia nec in dexteram, nec in sinistram missa sunt retia: pressura turbarum; quia tantum captum est, ut naviculæ premerentur: separationes hæreticorum; quia tanta fuerat multitudo, ut retia rumperentur. CAPUT II. —2. Altera piscatione significatus electorum numerus.