# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 251.3.103-136

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 251.3.103 to 251.3.136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/251.3.103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/251.3.103

Et exposuit quod proposuit. Quid cnim ait? Sic erit in consummatione sœculi. Intellexistis littus? Veniunt, inquit, Angeli, et colligunt malos de medio justorum, et mittunt in caminum ignis ardentis: ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 47-50). Tamen regnum coelorum est appellata Ecclesia. Et quando quidem mare babet pisces simul natantes et bonos et malos, in isto regno coelorum, id est, in Ecclesia hujus temporis minimus vocatur ille qui docet bona, et agit mala: quia ibi est et ipse. Non enim non est ibi: ibi est in regno coelorum, id est, in Ecclesia, qualis est isto tempore. Docet bona, agit mala: necessarius est, mercenarius est. Amen dico vobis, ait, perceperunt mercedem suam (Id. VI, 2). Prodest aliquid. Nam si nihil prodessent, qui bona docent et male vivunt, non diceret ipse Dominus suo populo: Scribæ et Pharisœicathedram Moysi sedent: quæ dicunt, facite; quœ autem faciunt, facere nolite. Quare? Dicunt enim, etnon faciunt (Id. XXIII,i et 3). CAPUT V. — 4. Magnus in regno cœlorum.Intendat ergo Charitas vestra: volo enim exponere qui sunt pisces magni. Qui solverit, inquit, unum de mandatis istis minimis, mittimus vocabiturin regno coelorum. Ibi erit, sed minimus. Qui autem fecerit,et Nic docuerit, magnus vocabitur in tegno caelorum. Ecce sunt illi pisces magni, ad dexteram capti. Qui fecerit, et sic docuerit: bona fecerit, bona docuerit; nor. sibi loquenti male vivcudo contradixerit, cum malæ vitai testem habeat linguam bonam. i Qui > ergo efecerit, et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. i Et scquilur: i Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra super Scribarum ct Pharisæorum. non intrabitis in regnum cœlorum »(Matth. v,20). Alado quomodo intelligis regrum coelorum? Illud untle dicitur dextris,Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (id.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
