Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 252
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 252.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Piscatio jussu Domini facta non sine mysterio. Altera piscatio ante passionem. Etiam factis loquitur Christus. Multis et variis modis, et altitudinem divinitatis suae et misericordiam humanitatis, in Scripturis sanctis Dominus noster Jesus Christus ostendit, quemadmodum solet, in mysteriis et sacramentis; ut petentes aceipiant, et quærentes inveniant, et pulsantibus aperiatur. Hoc enan etiamquod lectum est hodie de sancto Evangelio quaerit intellectorem, et facit gaudium spirituale, cum fuerit intellectum. Intendat Sanctitas vestra quid sibi velit, quod eo modo se Dominum discipulis demonstrasse sancta Scriptura testatur, quomodo Evangclista narrat. Perrexerunt euim discipuli piscatum, et tota nocte nihil ceperunt. Dominus autem apparnit eis inane in littore, interrogavit utrum haberent pulmentarium: illi se dixerunt non habere. Ait iliis: Mittite retia in dexteram partem, et invenietis. Qui quasi empturus venerat, gratis tanta largitus est; et largitus de mari, tanquam de creatura sua. Magnum quidem miraculum. Miserunt statim, et tantum cepcruut ut præ multitudine piscium extrahere retia non possent. Sed hoc tantum miraculum si attendas quis fecerit, non est mirum: multa enim majora jam fecerat. Non enim qui ante resurrectionem mortuos suscitaverat, magnum aliquid post resurrectionem fuit quod pisces capi fecit. Ergo interrogare debemus ipsum miraculum, quid nobis interius loquatur. Non enim sine causa non dixit utcumque, Mittite retia; sed, Mittite in dexteram partem. Deinde portinuit ad Evangelistam dicere et numerum piscium. Pertinuit eliam dicere, Et cum tanti essent, id est, tam magni, retia non sunt disrupta. Hoc loco recordari nos fecit, aliquando ad jussum Domini missa esse retia, quando elegit discipulos, antequam pateretur ipse. Ibi erat Petrus, Joannes et Jacobus. Miserunt retia, ceperunt pisces innumerabiles, et cum unum navigium impletum esset, quacsierunt se adjuvari a vicino navigio: et impleta sunt duo navigia piscibus (hoc ante resurrectionem ),sane tam multis, ut retia rumperemur (Luc. v, i-7). Quare ibi numerus nullus dicitur? Quare ibi retia rumpebantur, hic non rupta sunt? Quare ibi non dictum est, ut ad dexteram partem mitterentur rctia, hc autem dixit, Mittite retia in dexteram partem? Non est utique sine causa. Non enim faciebat ista Dominus quasi frustra et inaniter. Verbum Dei est Christus, qui non solum sonis, sed eliam factis loquitur hominibus.