# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 252.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 252. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/252.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/252.3

CAPUT III. — 5. Duo navigio, duo populi. Submersionis periculum ex multitudine. Periclitatur navis Judœorum. Illud tantum videamus, fratres (quia rcsurrectio Domini novam vitam significat, quam habebimus, cum hoc sæculum transierit ), quomodo primum verbum Dei missum est in hoc mare, id est, in hunc mundum. In hoc saeculum fluctibus turbulentum, et tempestatibus periculosum, et naufragiis molestum, missum est verbum Dei, et cepit multos, ita ut implerenturduo navigia. Quæ sunt duo navigia? Populi duo. Quibus populis duobus, tanquam duobus parietibus lapis angularis factus est Dominus, ut eos in se conjungeret ex diverso venientes (Ephes. II, 11-22). Venit enim populus Judaeorum ex alia longe consuetudine: venit autem populus Gentium ab idolis. Venit ex circumcisione populus Judaeorum: venit ex præputio populus Gentium. Ex diverso venerunt: sed in lapide angulari junguntur. Nunquam enim angulum faciunt parietes, nisi e diverso venientes. In Christo ergo concordaverunt duo populi, vocati ex Judæis qui erant prope, et ex Gentibus qui erant longe. Nam quia prope erant Judæi (jam enim unum Deum colebant), quando crediderunt in Christum, attende quid fecerint. Quidquid habuerunt, vendiderunt, et posuerunt pretia praediorum suorum ante Apostolorum pedes: et distribuebatur unicuique, prout cuique opus erat (Act. IV, 34, 55) Liberati sunt sarcinis negotiorum saecularium, et levibus humeris secuti sunt Christum: subdiderunt collum jugo leni, et amplectentes lapidem angularem ex propinquo, pacali sunt. Venit autem et populus Gentium ex longinquo, et ipse pervenit ad illum lapidem, et convenit in pace. Istos duos populos significant duae illæ naves. Sed tanta multitudine piscium impletae sunt, ut peDe mergerentur. Legimus enim et inter ipsos, qui de Judæis crediderant, exstitisse carnales, qui pressuram faciebant Ecclesiae, et prohibebant Apostolos Gentibus loqui Evangelium, dicentes, Non est missus Christus nisi circumcisis: ut si vellent Evangelium accipere Gentes, circumciderentur. Unde apostolus Paulus missus ad Gentes, odiosus cis factus erat verum praedicans, qui de Judæa crediderant (Galal. iv, 16). Volebat enim Apostolus, ut ex diverso veniens populus Gentium, tamen angulum tangeret, ubi firma pax erat. Carnales ergo illi exigentes circumcisionem, non pertinebant ad numerum spiritualium: nequc jam videbant transactis sacramentis carnalibus venisse illum, cujus præsenti luce umbræ fugarentur. Tamen quia seditiones faciebant, quasi multitudine sua mergebant navem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
