# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 253.3.64-88

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 253.3.64 to 253.3.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/253.3.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/253.3.64

Ego certe dixeram, Non potes modo: ego modo dico, Sequere me. CAPUT III. — 4. Quæstio de verbis Domini, quomodo velit manere Joannem donec veniat. Sed nata est quædam quæstio non omittenda. Cum dixisset Dominus Petro, Sequere me: respexit Petrus ad discipulum quem diligebat Jesus, id est, ad ipsum Joannem, qui Evangelium hoc scripsit; et ait Domino, Domine, iste quid? Scio quia diligis eum, quomodo ego sequor, et ipse non sequitur? Ait Dominus: Sic eum volo manere, donec veniam: tu me sequere. Ipse vero Evangelista, ipse qui scripsit, de quo dictum est hoc, Sic eum volo mancre, donec veniam; secutus adjunxit verba sua in Evangelio, et ait, natam fuisse famam inter fratreS propter hoc verbum, quia discipulus ille non esset moriturus. Et ut tollerct istam opinioncm adjunxit: Non autem dixit, eum non fuisse moriturum: sed tantum dixit, Sic eum volo manere, donec veniam: tu me sequere. Hanc ergo opinionem, qua putabatur Joannes non moriturus, abstulit Joannes ipse consequentibus verbis suis, et ne boc credatur, ait: Non hoc dixit Dominus, sed dixit hoc. Quare illud autem dixerit, Joannes non exposuit, sed nobis reliquit propter quod pulsemus, si forte aperiatur nobis. CAPUT IV. — 5. Verba illa Domini duobus modis intelligi possunt. Primo de passione non a Joanne subeunda, secundo de Joannis Evangelio non bene intelligendo nisi in futura felicitate. Quantum mihi Dominus donare dignatur, quantum mihi videtur (videtur autem et melius melioribus). sic puto istam solvi quæstionem duobus modis: aut de passione Petri dixit Dominus, quod dixit; aut de Evangelio Joannis. Quod est de passione: ut sit, Sequere me, patere pro me, patere quod ego. Crucifixus est enim Christus, crucifixus est et Petrus. Expertus est clavos, expertus est cruciatus. Joannes autem nihil eorum expertus est: hoc est, Sic eum volo manere, sine vulnere, sine cruciatu dormiat, et exspectet me.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
