# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 254.3.100-120

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 254.3.100 to 254.3.120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/254.3.100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/254.3.100

Domini passio tempus nostrum significat, in quo nunc flemus. Flagella, vincula, contumeliae, sputa, spinea corona, vinum fellitum, in spongia acetum, insultationes, opprobria, postremo ipsa crux, in ligno membra sacra pendentia, quid nobis significant, nisi lempus quod agimus, tempus moeroris, tempus mortalitatis, tempus tentationis? Ideo foedum tempus: sed foeditas ista stercoris sit in agro, non in domo. Moeror sit de peccatis, non de cupiditatibus fraudatis. Foedum tempus: sed si bene utamur, fidele tempus. Quid foetidius agro stercorato. Pulchrior fuit ager, antequam cophinum stercoris haberet; perductus est ager ad faeditatem, ut veniret ad ubertatem. Ergo foeditas hujus temporis signum est: sed nobis sit ista foeditas tempus fertilitatis. CAPUT V. — Yidcamus ergo cum propheta, quid dicat, Vidimus eum, Qualem? Non habentem speciem neque decorem (Isai. LUI, 2). Quare? Alium prophetam interroga: Dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 18). Dinumerata suni ossa pendentis. Foeda species, crucifixi species: sed ista fœditas pulchritudinem parturiL Quam pulchritudinem? Resurrectionis. Quia speciosus forma præ filiis hominum (Paal. XLIV, 3).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
