Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 254
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 254.6
Unproofread scanNot analysed yet
Debitor Deus quia promisit, non quia accepit. Deo retribuere aliquid non valemus. Laudemus ergo, fratres, Dominum; quia rjus fidclia promissa retinemus, nondum accepimus. Parum putatis, quia promissorem tenemus, ut jam dcbitorem cxigajuus? Promisor Deus debitor factus est bonitate sua, non prarogantia nostra. Quid ei dedimus, ut eum debitorem teneamus? An forte quod audistis in Psalmo: Quid retribuam Domino? Primo quando dicit, Quid retribuam Domino? verba suut debituris, non dehilum exigentis. Pra:rogatum cst illi: Quid retribuam Domino? Quid esl, Quid retribuam? Rependam. Pro qua re? Pro omnibus quæ retribuit mihi. Quid retribuit mihi? Primo nihil eram, et fecit me; perieram, quaesivit me; quærens invenit me, captivum redemit me, emptum liberavit me, de servo fratrem fecit me. Quid retribuam Domino? Non habes quod retribuas. Quando ab illo totum exspectas, quid habes retribuere? Sed exspecla: nescio quid vult dicere. Cur quærit, Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? Circumspiciens undique quid retribuat, quasi invenit. Quid invenit? Calicem salutaris accipiam. Retribuere cogitabas, adhuc accipcre quæris. Vide, rogo. Si adhuc accipere quæris, adhuc debitor eris; quando retributor? Si ergo semper debitor eris, quando retribues? Non invenis quod retribuas: nisi quod dederit, non habebis.