Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 254
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 254.8
Unproofread scanNot analysed yet
Laudandus Deus nunc et semper. Laudemus ergo Domicum, charissimi, laudemus Deum, dicamus Alleluia. Significemus istis diebus diem sine fine; signilicemus locum immortalitatis, tempus immortalitatis; festinemus ad domum æternam. Beati qui habitant in domo tua; in sPecula sœculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Lex dicit, Scriptura dicit, veritas dicit. Venturi sumus ad domum Dei, quae est in coelis. Ibi non quinquaginta diebus Deuni laudabimus; sed qnemadmodum scriptum cst, in sœcula sœculorum. Videbimus, amabimus, laudabimus. Nee quod videbimus deficiet, uec quod amabimus peribit, nec quod laudabimus tacebit; sempiternum totum erit, sine fine crit. Laudemus, laudcmus; sed non solis vocibus, laudemus et moribus: laudet li. gua, laudet vita; sed habeat charitatem infinitam. Conversi ad Dominum, ctc.