# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 256.2.1-23

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 256.2.1 to 256.2.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/256.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/256.2.1

i. Laudare Deum oportet vita et lingua. Concordia et securitas perfecta laudantium Deum non nixi in cœlo. Quoniam placuit Domino Deo nostro, at hic constituti praesentia corporali (b), etiam cum vestra Charitate illi cantaremus Alleluia, quod latine interpretatur, Laudatc Dominum; laudemus Dominum, fratres, vita et lingua, corde et ore, vocibus et moribus. Sic enim sibi dici vult Deus Alleluia, ut non sit in laudante discordia. Concordent ergo prius in nobis ipsis lingua cum vita, os cum conscientia. Concordent, inquam, voces cum moribus, ne forte bonx voces testimonium dicant contra malos mores. felix Alleluia in cœlo, ubi templum Dei Angeli sunt! Ibi enim concordia summa laudantium, ubi est exsultatio secura cantantium: ubi nulla lex in membris repugnat legi mentis; ubi non est rixa cupiditatis, in qua periclitetur victoria charitatis. Hic ergo cantemus Alleluia adhuc solliciti, ut illic possimus aliquando cantare securi. Quare hic solliciti? Non vis ut sim sollicitus, quando lego, Numquid non tentatio est vita humana super terram ( Job VII, 1)? Non vis ut siin sollicitns, quando mihi adhuc dicitur, Vigilate ct orate, ne intretisin tentationem ( Marc. XIV, 38 )? Nrm vis ut sim sollicitus, ubi sic abundat tentatio, ut nobis ipsa præscribat oratio, quando dicimus, Dimilte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Quotidie petitores1, quotidie debitores. Vis ut sim securus, ubi quotidie peto indulgentiam pro peccatis, adjutorium pro periculis? Cum enim dixero propter præterita peccata, Dimitte nobis debita nostra, sicul et nos dimittimus debitoribus, nostris: continuo propter futura pericula addo et adjungo, Ne noa inferas in tentationem ( Matth. VI, 12, 13). Quomodo est autem populus in bono, quando mecum clamat, Libera nos a malo? Et tamen, fratres, in isto adhuc malo cantemus Alleluia Dco bono, qui nos liberat a malo.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
