# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 256.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 256. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/256.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/256.3

Alleluia hic inter tentationum pericula quomodo cantandum. Sed etiam hic inter pericula, intertentationes, et ab aliis, et a nobis cantetur Alleluia. Fidelis enim Deus, qui non permittet, inquit, vos ten. tari super id quod potestis. Ergo et hic cautemus AneluM. Adhuc cst homo reus, sed fidelis est Deus. Non ait, Non permittet vos tentari: scd, Non pemittet vos tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Intrasti in tentationem: sed faciet Deus etiam exitum, ne pereas in tentatione: ut quomodo vas figuli, formeris prædicatione, coquaris tribulatione. Sed quando intras, exitum cogita: quia fidelis est Deus, custodiet Dominus introitum tuum, et exitum tuum (Psa/. CXX,8). Porro autem, cum factUum fuerit corpus hoc immortale et incorruptibile, quando pcricrit tota tentatio; qnia Corpus quidem mortuum est: quare mortuum cst? propter peccatum. Spiritus autem vita est, Apostoli verba sunt: quarc? propter justitiam. Remittimus ergo mortuum corpus? Non, sed audi: Si autem spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra (Rom. VIII, 10, 11). Modo enim corpus animalc, tunc spirituale. Factus est enim primus homo in animam viventem, novissimus homo in spiritum vivificantem (I Cor. xv, 44, 45). Idco vivificubit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. felix illic Alleluia! o secura! o sinc adversario! ubi ncmo erit inimicus, nemo perit amicus. Ibi laudes Deo, et hic laudes Deo: sed hic a sollicitis, ibi a securis; hic a morituris, ibi a semper victuris; hic in spe, ibi in re; hic in via, illic in patria. Modo ergo, fralresmci, cantemus, non ad delectationem quietis, sed ad solatium laboris. Quomodo solent cantare viatores; canta, sed ambula: laborem consolare cantando, pigritiam noli amarc: canta, et ambula. Quid est, ambula? Profice, in bono profice. Sunt enim, secundum Apostolum, quidam proficientes in pejus (II Tim. III, 13). Tu si proficis, ambulas: sed in bono profice, in recta fide profice, in bonis moribus profice: canta, et ambula. Noli errare, noli rcdirc, noli rcmancre. Conversi ad Dominum, etc.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
