Latin
259.1.1 to 259.1.23
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 259.1.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
In futuram vitam esse debet Christianorum intentio. Hodiernus dies magno sacramento perpetuæ felicitatis est nohis. Non enin sicut iste dica transiturus est, sic transitura est et vita quam dies iste significat. Itaque, fratres, exhortamur et obsecramus vos in nomine Domini nostri Jesu Christi, per quem nobis peccata dimissa sunt, qui voluit pretium nostrum esse sanguinem suum, qui nos indignos qui vel servi ejus diccremur, fratres facere dignatus est, ut omnis intentio vestra, quare christiani estis, et nomen ejus in fronte et in corde portatis non dirigatur nisi ad illam vitam, quæ nobis cum Angelis est futura: ubi perpetua quies, sempiterna lætitia, indeficiens beatitudo, nulla perturbatio, nulla tribtitia. nulla mors. Quam vitam nosse non possunt, nisi quI experiuntur: experiri autem non poterunt, misi qui credunt. Si enimexigatis ut quod vobis promittit Deus, demonstremus vobis, non possumus. Sed audistis quoinodo conclusit Evangelium Joannis: Beuti qui non vident, et credant (Joan. xx, 29). Et videre vultis, et ego. Pariter credamus, ct simul videbimus. Non simus duri adversus verbum Dei. Numquid enim, fratres, dignum cst ut Christus descendat modo deccelo, et cicatrices suas nobis ostendat? Ideo illi incredulo ostendere dignatus cst, ut objurgarct dubios, et instrueret credituros. i. Octavi et septimi diei mysterium. Regnum Christi et sanctorum in terra post separationem malorum. Sabbatismus sanctorum in terra. Octavus ergo iste dies in fine sxculi novam vitam significat: septimus quietem futuram sanctorum in hac terra. Regnabit enim Dominus in terra (a) cum sanctis suis, sicut dicunt Scripturæ, et babcbit hic Ecclesiam, quo nullus malus intrabit, separatam atque purgatam ab omni contagione nequitiae; quam significant centum quinquaginta tres illi pisces (Id. xxi, 41), de quibus jam, quantum memini, aliquando tractavimus. Nain Ecclesia hie primo apparebit in magna claritate et dignitate et justitia.