# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 259.1.24-46

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 259.1.24 to 259.1.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/259.1.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/259.1.24

Non ibi libebit dceipcre, non mentiri, non sub ovis pelle lupum latere. Veniet enim Dommus, sicut scriplum cst, et illuminabit ubscondita tenebrarum el manifestabit cogitationes cordinm: et tunc laus crit unicuique a Deo (I Cor. Iv, 5). Iniqui ergo nou ibi irunt: jam enim separabuntur. Tunc tanquam massa purgata apparebit, veluti in area, multitudo sanctorum, et sic mittetur in horreum coelestc immortalitatis. Sicut enim frumentum prius ubi trituratur, ibi purgatur, ct locus ubi frumenta pertulerunt trituram, nt a palea mundarentur, decoratur dignitate massæ purgatæ. Videmus quippc in area post ventilationem, accrvum palearum ex una parte, et acervum frumenti ex alia. Quo autem palca destinata sit, novimus; et quemadmodum agricolis faciant frumcnia lætitiam. Quomodo ergo apparet in area prius frumentum a palea separatum, et cum gaudium fecerit post latios labores inspecta illa congeries, quæ latebat in palca, quæ non videbatur, quando triturabatur; deinde in horreum mittitur, atque in secreto servatur: sic in isto sæculo, videtis quomodo trituratur hæc arca, sed pulca frumento ita permixta est, ut difficile discernatur: quia nondum ventilata est. Sic ergo post ventilationem diei judicii apparebit massa sanctorum, fulgens dignitate v præpotens Ineriiis % ct misericordiam libcratoris sui præ se gerens. Et ipsc erit septimus dies. Quasi primus dies sit in toto sæculo tempus qnod est ab Adam usque ad Noe; secundus, a Noe usque ad Abrabam, et quomodo jam dividit Evangelium Matthaei, tertius ab Abraham usque ad David; quartus, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam; quintus. a transmigratione usque ad adventum Domini nostri Jcsu Christi (Matth. II, 17). Ab adventu ergo Domini sextus agitnr, in sexlo die sumus. Et ideo quomodo formatus est homo. in Cenesi sexto dic ad imaginem Dei (Gen. I, 26,27), sic et in islo tempere, quasi sexto die totius sæculi, renovamur in Baptismo, ut rccipiamus imaginem Conditoris nostri.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
