Latin
259.3.28 to 259.3.49
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 259.3.28-49
Unproofread scanNot analysed yet
Sed offer illi sacrificium. Miserere hominis, homo, et tui miserebitur Deus. Tu homo, et alter homo, duo miseri. Deus autem non est miser, sed misericors. Si nutem miser non miseratur miserum, quomodo exigit misericordiam ab illo qui nunquam erit miser? Videte quid dicam, fratres. Quicumque est contra naufragum crudelis, verbi gratia, tamdiu crudelis est, donec contingat illi naufragium. Si autcm contigerit, recordatus in pristinam vitam, quando viderit nau- -fragum, percutit illum similis aliquando miseria; et quem non poterat ad misericordiam flectere societas humanitatis, flectit consortium calamitatis. Servo quam cito miseretur, qui aliquando servivit. Mercenarium mercede fraudatum quam cito dolet, qui mercenarius fuit. Homini filium suum plangenti amarissimc compatitur, qui aliquando tale aliquid planxit. Ergo quantamvis duritiam cordis humani solvit similitudo miscrix. Si ergo tu, qui aut miser fuisti, aut times ne miser sis (quamdiu enim hic vivis, ct limcre debes quod non fuisti, ct meminisse quod fUCI'is, et cogitare quid sis ):positus ergo ct in memoria præteritarum miseriarum, et in timore futurarum, et afflictione præsentium, non misereris calamitosi hominis et egentis ope tua, et exspectas ut misereatur tibi ille, quem nunquam tangit miscria? Et tu non das ex eo quod a Deo accepisti, et vis ut dol tibi Deus ex co quod a te non accepit? A. Opera misericordiœ superare debent offensiones nostras. Misericordia gemina. Misericordiam, fratres mei, omnes qui itari cstis ad domos vestras, et ex hoc vix nos videbimus, nisi per aliquam solemnitatem, misericordiam operamini, quia abundant peccata. Alia requies, aJia via non est, qua perveniamus ad Deum, qua redintegremur, qua reconciliemur ei, quem periculosissime offendimus. ,. errari sumus in conspectum ejus: loquantur ibi pro nobis opera noslra; et ita loquantur, ut superent offensiones nostras.