# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 259.3.50-74

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 259.3.50 to 259.3.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/259.3.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/259.3.50

Quod cnim amplius fucrit, hoc obtinebit, vel ad pœnam, si peccata merucrint; vel ad requiem, si opera bona. Misericordia autem gemina est in Ecclesia: una in co titulo quo nemo impendit pecuniam, nemo etiam vel laborcm; altera quæ de nobis exigit aut offlcium operis, aut impendia pecuniae. Illa quæ a nobis exigit nihil erogationis vel laboris, in animo constituta est, ut ignoscas ei qui in te peccavit. Ad hanc eleemosynam impendendam thesaurus tuus in corde tuo cst: ibi te explicas coram Dco. Non libi dicitur, Profcr sacculum, apcri arcam, resigna horreum: neque hoc tibi dicitur, Veni, ambula, curre, festina, intercede, loquere, visita, labora. Stans uno loco projecisti de pectore tuo duo tenes contra fratrem tuum, fecisti misericordiam, nullo sumptu, nullo labore, sola bonitate, sola misericordiæ cogitatione. Nam si dicamus, Erogate res vestras pauperibus; duri videbimur. Certe vel nunc lenes et faciles sumus, quando dicimus: Impendite unde nihil minuetis, dimittite ut dimittatur vobis. Dicamus tamen etiam istud, Date et dabitur vobis. Conjunxit hxc Dominus in præcepto, et ista duo misericordiæe genera expressit. Dimittite, et dimittetur vobis: misericordia est ignoscentis. Date et dabitur vobis (Luc. VI, 57, 38): misericordia est erogantis. Vide si non amplius Deus dat nobis. Tu ignoscis homini, in quo te læsit homo hominem: ignoscit tibi Deus, in quo offendisti homo Deum. Numquid enim hoc est hominem lædere, quod est Deum offendere? Ergo plus tibi dedit: quia tu hoc dimisisti, in quo homo la sus est; hoc ille dimittit, in quo Deus offensus est. Attendite aliam misericordiam dispensationis. Tu das pancm, ille dat salutem; tu das sitienti poculum liquoris alicujus, ille tibi dat poculum sapientiae suæ. Numquid ista Tet comparanda sunt, quod das, et quod accipis?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
