Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 259
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 259.5
Unproofread scanNot analysed yet
Eleemosyna eroganda cum humilitate et hilaritate. Illud eliam moneo Sanctitatem vestram, ut sciatis eum duplam misericordiam facere, qui paupcribus sic dat aliquid, ut ipse crogct. Non enim debet esse sola benignitas largientis, sed ct humilitas ministrantis. Nescio quomodo, fratres mei, animus ejus qui porrigit pauperi, velut communi humanitati atque infirmitati compatitur, quando ponitur manus habentis in manum indigentis. Quamvis ille det, ille accipiat, conjunguntur minister et cui ministratur. Non enim jungit nos calamitas, sed humilitas. Abundantia vestra erit vobis, si Domino placet, et filiis vestris. Sed de ista terrena abundantia nulla mentio eSI. quam videtis obnoxiam tantis casibus. Jacet ill domo thesaurus quietus, dominum quietum esse non siait. Timetur latro, timetur cal'actor, timetur servus infidclis, timetur vicinus malus et otens. Quanto plis tenctur, tanto plus timetur. Si autem crogas Deu in paupcres, non perdis, et sccurus cniccris, quiaipse Deus custodit tibi in cœlo, qui ct tibi necessaria dut super terram. An forte times, nc perdat Christus quod illi commendaveris? Nonnc dispensatorem unusquisque eligit de familia sua fidelem, cui committat pecuniam suam? Qui ctsi habet in potestate non auferre, non tamen habet in potestate non perdere. Quid fide Christi prolixius? quid omnipotentia divinius? Nec auferre tibi aliquid potest, quia ipse dcdit tibi spe quod illi dares: nec aliquid perdere, quia universa omnipotens tenet. Reficitis viscera, quand agapes facilis. Quia videntur nos ministrare, et nostra dantur, et per nos dantur; et tamen ea dantur, quae nobis Deus dedit. Bonum est, fratres, etiam manu vestra dispensetis: valde gratum est Deo. Ipse accipit, et dabit tibi, qui antc tibi quam deberet quod dares dedit. Debet erogationis officio conjungi ministrationis oUicium. Cum tibi liceat duas mercedes habere, quare perdis unam? Sed quisquis minus idoneus est omnibus dare, det pauperibus pro viribus, cum bilaritatc. Hilarem autem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Omni pretio comparandum propositum est regnum coelorum. Non est ut dicat aliquis babens duos denarios, idoncum se non esse ad comparandum. Tanto evangelica illa vidua comparavit (Luc. XXI, 2).