# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 261.1

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 261. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/261.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/261.1

CAPUT I. — i. Ascensio - Domini sic celebranda, ut cum ipso ascendamus. Sursum cor, quandonam pietatis, quandonam superbiæ. Resurrectio Domini, spes nostra; ascensio Domini, glorificatio nostra. Ascensionis enim hodie solemnia celebramus. Si crgo recte, si fideliter, si devote, si sancle,.si pie ascensionem. Domini celebramus, ascendamus cum illo, et sursum corhabeamus. Ascendentes autem non extollamur, nec de nostris quasi de propriis meritis præsumamus. Sursum enim cor habere debemus, sed ad Dominum. Sursum enim cor non ad Dominum, superbia vocatur: sursum autem cor ad Dominum, refugium vocatit. Illi enim dicimus, qui ascendit, Domine, refugium factus es nobis (Psal. LXXXIX, 1). Resurrexit enim, ut spem nobis daret, quia resurgit quod moritur: ne rnoriendo desperaremus, et totam vitam nostram marte finitam putaremus. Solliciti euim eramus de ipsa anima; et ille nobis resurgendo ct de carne securitatem dedit. Ergo ascendit, quis? Qui descendit. Descendit, ut sanaret te: ascendit, ut levaret te. Cadis, si levaveris te: manos, si levaverit te. Sursum ergo cor, sed ad Dominum, refugium cst: sursum cor, sed non ad Dominum, superbia est. Dicamus ergo illi resurgenti, Quoniam tu es, Domine, spes mea: ascendenti autem, Altissimum posuisti refugium tuum (Psal. xc, 9). Quomodo enim ad eum cor sursum habentes, superbi erimus, qui propter nos humilis factus csl, ne superbi remaneremus?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
