Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 261
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 261.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Pauli in Dei cognitione modestia. Nee ego audeo dicere, jatn ine cepisse qnod qtucris. Ingredior enim, quantum possum, post vestigia iLius tanti athectæ Christi, apostoli scilicet Pauli diceutis, Fratres, ego me ipsum non arbitrer apprehendisse. Ego me ipsum: Ego, quid est, et, me ipsum? Ego qui plus amnibus illis laborUm. Novi, Apostole, quomodo diras, Ego. Expressio cst, non elatio. Nam vis audire quomodo dicit, Ego? Cum dixisset, Plus omnibus illis taberavi; et quasi nos ad illum, Quis? ct ille ad nos, Non ego autem, scd Dei gratia mecum (I Cor. xv, 10). Ille ergo cum quo tanta gratia Dei crat, ut posterius vocatus plus præcedentibus laboraret; dicit tamen, Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Ibi ego, ubi non apprehendit. Humanæc quippe infirmitatis est, noH apprehendere. Ubi aotem levatus est in tertium coelum, et audivit ineffabilia verba, quæ non licet homini loqui, non dixit, Ego. Sed quid dixit? Scio hominem aute annos quatuordecim (II Cor. XII, 2-4). Scio hominem: et ipse homo erat qui loquebatur, et quod in eo factum est, quasi a'terum fecit, idco non defecit. Noli ergo contendere, noli litigarc, exigendo a IDe qualem Deum colo. Non enim idolum est, et digitum extendo, et dico tibi, Ecce Deum quem colo: aut aliquod sidus cst, aut aliqua stella, aut sol, aut luna; et extendo digitum in coelum, et dico, Fece quod colo. Non cst quo digitus extendatur: sed est quo mens extendatur. Vide ipsum non comprehendentem, et tamen quærentem; sequentem, inhiantem, suspirantem, desiderantem: vide illum, quid intendat vide, ad Deum suum, utrum digitum, an vero animum. Quid ait? Non me arbitror apprehendisse. Unum autem, quæ retro oblitus, in ea quæ sunt ante extentus, secundum intentionem sequor ad palmam superna rocationis Dei in Christo. Sequor, inquit: ambulo, iniqui, in via sum. Sequere, si potes: siinul ad patriam veniamus, ubi non a me quæras, nec ego a te. Sinunt ergo modo credendo quæramus, ul simul postea videndo gaudeamus.