Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 261
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 261.8
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. –Idem ipse aliquid dicit, quod ad Deum pertinct; aliquid dicit, quod ad animam pertinet; aliquid dicit, quod ad carnem pertinet: totum ad Christum pertinet. Quid dicit ut Deus? Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam. in semetipso. Quascumque Puter facit, hœc eadem et Filius facit similiter (Id. v, 26, 19). Ego et Pater unum sumus (Id. x, 30). Quid dicit Christus secundum animam suam? Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Quid dicit Christus secundum carnem? Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Hæc sunt thesauri sapientiæ ct scientiæ.