# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 262.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 262. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/262.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/262.3

CAPUT III. — 3. Ascensionis fides et celebritas per totum orbem. Hodierno ergo die, hoc est, quadragesimo post resurrectionem suam, Dominus ascendit in caElum. Non vidimus: sed credamus. Qui viderunt prædicaverunt, ct orbem terrarum impleverunt. Scitis qui viderunt, et qui nobis indicaverunt: de quibus prædictum est, « Non sunt loquele neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. tu omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba coruin > (Psal. XVIII, 4 et 5). Ergo et ad nos vencrunt, et nos de somno excitaverunt. Eccc celebratur hodiernus dies toto orbe terrarum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
