# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 262.6

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 262. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/262.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/262.6

CAPUT VI.— 5. Ecclesia gloria Christi.— Exaltare ergo super cœlos, Deus. Jam factum est, jam impletum esi. Sed dicimus, Quomodo futurum prædictum est, Exaltare supercœlos Deus; non vidimus, sed credimus: ecce ante oculos nostros est quod sequitur, Exultare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Paul. LVI, 42). Non credat illud, qui non videt istud. Quid est enim, Et super omnem terram gloria tua? nisi, super omnem terram Ecclesia tua, super omnem terram matrona Luat, super omnemterram sponsa tua, dilecta tua, columba tua, conjux tua. Ipsa est gloria tua, Vir quidem, aitApostolus, non debet velare caput, cum ait imago et gloria Dei: mulier autem gloria viri ( I Cor. XI, 7). Si mulier gloria viri Ecclesia gloria Christi I.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
