Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 263
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 263.1
Unproofread scanNot analysed yet
Glorificatio et victoria Christi completa eat resurrectione et ascensione. Christus, leo et agnus. Diabolus, leo. Muscipula diaboli. Glorifitcatio Domini nostri Jesu Christi resurgendo et ascendendo completa est. Resurrectionem ipsius Paschæ Dominico celebravimus: ascensionem hodie celebramus. Festus nobis dies uterque. Ideo enim resurrexit, ut nobis exemplum resurrectionis ostenderet: et ideo ascendit, ut nos desuper protegeret. Habemus ergo Dominum ct Salvatorem nostrum Jesum Christum prius pendentem in ligno, nunc sedentem in caelo. Pretium nostrum dedit, cum penderet in ligno: colligit quod emit: cum sedet in cœlo. Cum enim omnes collegerit, quos utique per temporacolliget, in fine temporis veniet, et quomodo scriptum est, Deus manifestus veniet (Psal. XLIX, 3): non quemadmodum primitus venit occultus, sed sicut dictumest, manifestus. Occultum enim oportebat eum vebire, ut judicaretur: manifestus aute. . . veniet, ut judicet. Si enim prius manifestus venisset, judicare manifestum quis auderet? Quando quidem dicit apostolus Paulus, Si enimcognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (I Cur. II, 8). Sed si illc no:i occideretur, mors non moreretur. Tropæosuo diabolus victus est. Exsultavit enim diabolus, quando primum hominem seducendo dejecit in mortem. Seducendo primum hominem, occidit: occidendo novissimum, primumde laqueis perdidit. Facta est ergo victoria Domini nostri Jesu Christi, cum resurrexit et ascendit in coelum; ct impletum est quod audistis, cum Apocalypsis legeretur, Vicit Leo de tribu Juda (Apoc. v, 5). Ipse leo dictus est, qui agnus occisus est: leo propter fortitudinem, agnus propter innocentiam: leo quia invictus, agnus quia mansuetus. Et ipse Agnus occisus morte sua vicit leonem qui circuit quærensquem devoret. Dictus est enim diabolus leo, feritate, non virtute. Apostolus quippe Petrus ait: Vigilare vos oportet adversus tentationes, quia adversarius vester diabolus circuit, quœrens quem devoret. Sed quomodo circuit, dixit: Sicut leo rugiens circuit, quœrens quem devoret (I Petr. v, 8). Quis non incurreret in dentes leonis hujus, nisi vicisset Leo de tribu Juda? Contra leonem leo, contra lupum agnus. Exsultavit diabolus quando mortuus est Christus, ct ipsa morte Christi est diabolus victus: tanquam in muscipula escam accepit. Gaudebat ad mortem, quasi præpositus mortis. Ad quod gaudebat, inde illi tensum cst. Muscipula diaboli, crux Domini: esca qua caperetur, mors Domini. Et ecce surrexit Dominus noster Jesus Christus. Ubi cst mors quae pependit in ligno? Ubi cst insultatio Judæorum? Ubi est typhus et superbia caput ante crucem agitantium ct dicentium, Si filius Dei est, desrendat de cruce (Matth. XXVII. 40)? Et plus fecit, quam illi insultando exigebant. Plus enim c t de sepulero resurgere, quam de ligno descendere.