Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 263
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 263.3
Unproofread scanNot analysed yet
Christum cumcorpore ascendisse. Nam et illud nonnullos calumniantibus hærOlicis movct, quemadmodum Dominus sine corpore descenderit,cum corpore ascenderit, velut contrarium sil illis,'clUis quibus ait, Nemo ascendit in cœlum, nisiqui de culo descendit. Corpus, inquiunt, quod nondescendit de cœio, quomodo potuit ascendere in cælum (a)? Quasi illc dixerit, Nihil ascendit in coelum, nisi quod de cœlo descendit; sed ait, Nemo ascendit, nisi qui descendit. Hoc enim ad personam, non ad pc: sonæ habitum retulit. Descendit sine corporis indumento, ascendit cum corporis indumento. Nemo tamcn, nisi qui descendit, ascendit. Nam si nos sibimet tanquam sua membra ita coaptavit, ut eUam nobis conjunctis idem ipse sit; quanto magis illud corpus, quod de virgine assumpsit, aliam non potest iu illo habere personam? Quis enim vel in montem), vcl in murum, vel in aliquem superiorem lucum dicit non eum solum qui descenderit ascendisse, si cum descendisset exutus, ascendat indutus; aut cum descendisset inermis, ascendat armatus? Quemadmodum ergo de hoc dicitur, Nemo ascendit nisi qui descendit, quamvis cuin ea re cum qua non descendit ascenderit: sic neino in collum nisi Christus ascendit; quia de cœlo, nisi Christus, nemo descendit; quamvis sine corpore descenderit, cum cOI'pore ascenderit, ascensuris et no- Lig non virtute nostra, sed nostra ct illius unitate. Duo quippe suut in carne una; sacramentum magnum est in Christo cL in Ecclesia (Ephes. v, 31 et32). Unde ct cl ip dicit: Igitur jam non duo, sed una caro (Matth. XIV,(.) .