# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 263.4

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 263. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/263.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/263.4

Christus cur quadraginta diebus jejunavit, et totidem dies egit cunt discipulis post resurrectionem. Et ideo jejunavit, cum tentaretur ante mortem cibo adhuc indigens: manducavit autem et bibit, cum glorificaretur post resurrectionem jain cibo non indigens. lllic euim ostendebat in se nostrum laborem, hic autem in nobis suain consolationem, quadraginta diehus utrumque definiens. Nam quadraginta dicbus jejunavit, cum tentaretur in eremo, sicut in Evangelio scriptum est, ante mortem carnis su;e (Matth. iv, i, 2); et rursum quadraginta dicbus cum discipulis fuit, sicut Petrus in Actibus Apostolorumloquitur, intrans ct exiens, manducans ct bibens, post resurrectionem carnis suæ (Act. I, 5, 4). Quo numero quadragesimo hujus sæculi significare videtur excursus in his qui vocantur ad gratiam, per cum qui non venit legem solv ere, sed adimplere. Decem namque sunt pra:- copta legis. Jam gr atia Christi diffusa per mundum ct quadripartitus mundus, ct decem quadriplicata quadraginta faciunt: quoniam qui redempti sunt a Domino,de regionibuscongregavit eos, ab Oriente et Occidente et Aquilone et Mari (Psal. CVI, 2 et 5). Jejunans itaque quadraginta diebus ante mortem carnis, velut clamabat: Abstinete vos a desideriis hujus sæculi. Manducans autem et bibens quadraginta dicbus post resurrectionem caruis, velut clama!at: Ecce ego robiscum sum usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVII, 20). Jejunium quippe est in tribulatione certaminis; quoniam qui in agone contendit, ab omnibus abstinens esi ( I Cor. IX, 25): cibus: lem in spe pacis, quæ perfecta non crit, nisi cum corpus nostrum, cujus exspectamus redemptionem, induerit immortalilalcm. Quod nondum adipiscendo gloriamur, sed sperando jam pascimur. Utrumque Apostolus simul nus agere ostenditdicens, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12): tanquam illud esset in cibo, hec in jejunio. Simul enim cum viam Damini carpimus, et a vanitate presentis sæculi jejumanus, et futuri promissione reficiamur; hic non appond ntes cor, illuc pascentes sursum cor.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
