# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 264.4.18-47

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 264.4.18 to 264.4.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/264.4.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/264.4.18

xxiu, 57). Sicut enim gallina propter infirmitatem pullorum et ipsa infirmatur. Si enim recordamini, ante oculos nostros sunt tantæ aes, quæ pullos faciunt; non videmus atiquam avem infirmari cum pullis, nisi gallinam: ct idco de illa Dominus similitudinem duxit; quia propter infirmitatem nostram et ipse susceptione carnis infumari dignatus est. Oportebat autem ut crigerentur aliquantum, et jam inciperent eum spiritualiter cogitare, tanquam Verbum Patris, Deum apud Deum, per quem facta suut omnii: ct non cos sincbat caio, quam vidcbaut. Proderat ergo illis confirmari in fiJe per conversationem ejus secum quadraginta diebus: sed plus proderat cis, ut se ab oculis corum subtraheret; ct qui in terra tanquam frater conversatus fuerat, de cælo tanquam Dominus subveniret; discerentque illum cogitare secundum Dcum. Hoc enim evangelista Joannes sonuit: si quis advertat, si quis intelligat. Ait enim Dominus: Nontubetur cor vestrum. Si me diligcrelis, inquit. ganderetis, quia vado ad Patrem; quoniam Pater major me cst (Joan. xiv, I, 28). Et alio loco, dicit: Ego et Pater unum sumus (I d. x, 50). Tantamque sibi aequant. tcin vindicat, non rapina, scd natura, ut hoc diceret cuidam dscipulo dicenti sibi, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: cl ille, Philippe, tanto tempore vobiscum sum, et Patrem nescitis? Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. XIV, 8, 9). Quid cst, Qui me i idit? Si secundum oculos carnis, v iderunt et qui crucifixerunt. Quid cst ergo. Qui me vidit; nisi, qui intellexit, qui oculo cordis vidit. Quomodo cnim suut aures interiores, quas quærebat Dominus. cum dicerel, Qui habet aures, audiat (Matth. XI, 15), cum ante illum nullus surdus staret: sic cst etiam aspectus interior cordis, quo si quis viderat Domiuum, vidcrat Patrem; quia æqualis est Patrie Filius Dei natura æqualis Patri, misericordia ad mortem usque infirmatus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
