Latin
264.5.1 to 264.5.26
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 264.5.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
Christus post resurrectionem cum discipulis agit dies quadraginta, ut significet necessariam hic semper fidem Incarnationis. Frgo si quadraginta dies fecit cum discipulis suis, non sinc causa quadraginta dies fecit. Forte sufficerent viginti, sufficerent triginta: quadraginta dies dispensatio est totius hujus sæculi. Aliquaudo inde tractavimus propter dcnarium numerum quater ductum. Commemoro vos qui audistis. Denarius enim numcrus totam sapientiam significat. Hæc sapientia dispensata cst pcr quatuor partes mundi, per totum orbem terrarum: et tempora quadrifaria dispositione dispertiuntur. Nam annus quatuor tempora habct: ct mundus quatuor cardincs liabet. Decem ergo quater ducti quadragenarium numerum habent. Ideo autem quadraginta diebus jejunavit Dominus (Matth. IV, 2), ostendens nobis abstinentiam ab omni corruptione esse debere fidelibus, quamdiu sunt in hoc mundo. Quadraginta dicbus, jejunavit Elias (III Reg. XIX, 8), gestans personam Propbeliae, ostendens quia et in Prophetia hoc docetur. Quadraginta diebus jejunavit Moyscs (Exod. XXXIV, 28), qui gerebat personam Legis, ostendens quia ct in Lege hoc docctur. Quadraginta annis ductus est populus Israel in eremo (Num. XXXII, i3). Quadraginta dicbus arca in diluvio fluctuavit, quæ arca Ecclesia est: lignis imputribilibus facta; ligna imputribilia sunt animæ sanctorum ct justorum: habens taincn animalia munda ct immunda; quia quamdiu vivitur in hoc sæculo et per Baptismum tanquam pcr diluvium Ecclesin purgatur, non potest nisi habere bonos et malos. ideo arca illa et munda et immunda habebat. Sed posteaquam exivit inde Noe, non fecit sacrificium Deo nisi de mundis animalibus (Gen. VI-VIII). Uude debemus intelligere quia in arca ista et munda et immunda animalia sunt, sed post diluvium istum non accipit Deus nisi eos qui se mundaverunt. Ergo totum hoc tempus quod videtur, fratres, pro quadraginta diebus habetote. Tutum hoc tempus, quamdiu hic sumus, arca est in diluvio: quamdiu baptizantur Christiani et per aquam mundantur, natare vidctur arca in flu ctibus, qu; e quadraginta diebus in aqua versabatur.