# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 264.5.27-45

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 264.5.27 to 264.5.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/264.5.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/264.5.27

Dominus autem manens cum discipulis pcr quadraginta dies, siguificarc dignatus est quia per istud tempus neccessaria cst omnibus lidcs Incarnationis Christi: quæ infirmis est neces ari.i. Si esset jun oculus, qui videret In principio erat Verbum (Joan. I, 1), qui videret, qni teneret, qui amplecteretur, qni frueretur, non opus erat ut Verbuin caro fieret ct Itahilarel in nohis: sed quia ad illud tenendum et fruendum excæcatus crat oculus interior pulvere peccatarum, jam non erat undc intelligeretur Verbum; quod dignatus cst caro ficri, ut mandaretur quo possit postea videri, quod modo non potest. Quia ergo dispcusatio carnis Christi huic vitæ fidelibus necessaria est, per qua:.. tendant ad Dominum; cum autem ventum fuerit ad speciem illam Verbi, omnis carnalis dispensatio non erit necessaria: ideo conversatio ipsius in carne post resurrectionem per quadraginta dies erat necessaria, ut dcmonstrarct tamdiu esse necessariam fidem Incarnationis Christi, quamdiu in ista vita ducetur arca in diluvio Ouctuarc. Ecce quod dico, fratres: Credite in Jesum Christum natum de Maria virgine, crucifixum rcsurrexissc. Non opus est ut interrogemus post istud sæculum, quia jam illud accepimus in Gde: tenemus illud; infirmitati nostræ necessarium est. Putate ergo charitatem gallinæ illius, quae protegit infirmitatem nostram (Matth. XXIII, 57): putate esse jumentum miscricordis illius transeuntis, in quod levavit languidum, qui vulneratus crat ( Luc. x, 30-34). Levavit enim illum, quo? In jumentum suum. Jumentum Domini caro est. Ergo cum transierit hoc sacculum, quid tibi dicetur? Quia recte credidisti in carnem Christi, modo fruerc majestate ct divinitate Christi. Necessarius fuit infirmus infirmo, necessarius crit fortis forti.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
