# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 264.6.1-27

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 264.6.1 to 264.6.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/264.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/264.6.1

Carnis resurrectio futura. Quia et tu deponere habes ipsam infirmitatem, juxta quod audisti in Apostolo: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, ei mortale hoc induere immortalitatem. Quia caro et sanguis, ait, regnum Dei non possidebunt (1 Cor. xv, 53, 50). Quarc non possidebunt? quia non resurget caro? Absit! resurget caro, sed quid fit? Immutatur, et fit ipsa corpus cœleste et angelicum. Numquid carncm habent Angeli? Scd hoc interest, quia ista caro resurget, ista ipsa quæ-sepelitur, quae moritur; ista quae videtur, quæ palpatur, cui opus est manducare et bibere, ut possit durare; quiæ aegrotat, quae dolorcs patitur, ipsa habet resurgere, Dialis ad poenas sempiternas, bonis autem ut commutentur. Cum fuerit commutata, quid fiet? Jam corpus cœleste vocabitur, non caro mortalis: quia Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Mirantur autem si facit Deus de carne corpus coeleste, qui de nihilo fecit omnia. In carne constitutus Dominus de aqua vinum fecit, et mirum cst si de carne corpus coeleste facere potuerit? Nolite ergo dubitare de Deo quia potens est illud facere. Angeli ut essent, nihil crant; sed ipsius majestate sunt qnod sunt. Qui potuit te facere cum non esses, non potest reparare quod fueras, et non potest dare honorem caritatis fidei tuæ propter ipsam incarnationem suam? Ergo cnm transicrint ista, venict nobis illud quod ait Joannes: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit qvod erimvs: scimus qnia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicut est (I Joan. III, 2). Ad istam visionem vos parate, interim quamdin in carne estis credite in Christum incarnatum; et sic credite, ut non putetis seductos vos esse aliqua falsilate. Nunquam cnirn mentitur veritas: nam si mentitur, quo imus ad consilium? quid facimus?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
