Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 264
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 264.7
Unproofread scanNot analysed yet
Trinitatis mysterium. Tenete itaque, fratres mei, veram, germanam, catholicam fidem. Filius æqualis est Patri, donum Dei Spiritus sanctus æqualis est Patri, et ideo Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus, non tres dii: non gradibus sibi adjecti, sed majestate adunati, et unus Deus. Sed Filius tamen propter nos, Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6-7 ). Et ut noveritis, fratres, quia vere Trinitas ista æqualis est, et non est dictum quia Puter major me est (Joan. xiv, 28), nisi propter carnem quam suscepit Dominus; quare de Spiritu sancto nunquam dictum est, Minor est, nisi quia ipsc non suscepit carnem? Videte quid dixi: perscrutamini omnes Scripturas, levate omnes paginas, legite omnesversus; nunquam invenietis quia Spiritus sanctus minor sit quam Deus. Ille ergo dictus est minor, qui propter nos factus est minor, ut per illum nos efficeremur majores.