# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 265.2.1-34

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 265.2.1 to 265.2.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/265.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/265.2.1

CAPUT PRIMUM. — i. Veritas resurrectionis Christo per quadraginta dies cnm discipulis agente confirmata. Solemnitate dici hujns admonemus scientes, instruimus negligentes. Ascensum Donnini in coelum hodic solemniter celebramus. Dominus enim Salvator noster, posito corpore, et recepto corpore, posteaquam resurrexit a mortuis, cxhibuit se discipulis viventem, quem desperaverant morientem. Posteaquam se reddidit oculis,intuendum, manibus contrectandum, ædificans fidem, exhibendo veritatem; quoniam parum fuit humanæ fragilitati et infirmæ trepidationi tam magnum miraculum uno dic exhibere, ct inde subtrahere; conversatus est cum eis in terra, sicut audivimus, cum liber Actuum Apostolorum legeretur, conversatus cst cum cis in terra quadraginta dicbus, intrans ct exiens, manducans ct bibens: ut exhibereL veritatem, non quod haberet necessitatem. Ipso ergo quadragesimo die, quem hodie celebramus, cis videntibus, et videndo deducentibus, ascendit in cœlum. Adventus Christi ad judicium prænuntiatus. Tunc crgo posteaquam id quod videbant ascendere mirabantur, sursum tamcn ire gaudebant; capitis enim præcessio, spes membrorum cst; audicrunt ct angelicam vocem, Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cœlum? Hic Jesus aie veniet, quemadmodum vidistis cum euntem in coelum (Act. I, 2-11). Quid est, sic veniet? In ca forma veniet: ut impleatur quod scriptum est, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10; Joan. xix, 57). Sic veniet. Ad homines veniet, bomo veniet; scd Deus homo veniet. Veniet vcrus homo et Deus, ut faciat homincs deos. Ascendit judex cæli, sonuit præco coeli. Borram causam habeamus, ut futurum judicium nou timeamus. Ascendit enim: viderunt qui nubis nuntiaverunt. Qui non viderunt, crediderunt: alii non credentes irriserunt. Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2). Et quia ncn omnium est fides, et nouit Dominus qui sunt ejus ( II Tim. II, 19), quid disceptamus quod ascendit in coelum Deus? Miremur potius quia descendit in infernum Deus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
