Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 268
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 268.3
Unproofread scanNot analysed yet
Unitas commendata in creatione rerum et in Christi ortu. Charissimi, multum Deus commendat unitatem. Hoc ipsum vos moveat, quod in principio crealurarnm, quando Deus cuncta constituit, fecit sidera in cœlo, in terra autem herbas et ligna, dixit, Producat terra, et producta sunt ligna. ,et cuncta virentia: dixit, Producant aquis natantia et volatilia, et factum est sic: Producat terra animam vivamomnium pecorum et bestiarum, et factum est sic. Numquid Deus de ave una fecit caeteras aves? numquid de uno pisce omnes pisces? de uno equo omnes equos? de una bestia omnes bestias? Numquid non multa simul terra produxit, et multiplicibus fetibus multa complevit? Ventum est ad hominem faciendum, et factus est. unus, de uno genus humanum. Nec duos facere voluit separatim, masculum et feminam: sed unum, et de uno unam (Gen. I et II). Quare sic? -Quare ab uno genus humanum inchoatur, nisi quia generi humano unitas commendatur? Et Dominus Christus ex una, unitas virgo est; tenet virginitatem, servat incorruptionem.