# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 268.4.1-29

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 268.4.1 to 268.4.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/268.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/268.4.1

Ecclesiæ catholicce unitatem Christus commendat Apostolis. Ipse Dominus Ecclesiæ unitatem commendat Apostolis: ostendit se, putant illi spiritum se videre: expavescunt, confirmantur, dicitur cis, « Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas: palpate etvidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut, me videtis habere.» Ecce adhuc illis turbatis præ gaudio, accipit cibum, non egestate, sed potestate; accipit coram illis: commendat contra impios corporis veritatem, commendat Ecclesiæ unitatem. Quid enim ait? « Nonne hæc sunt quæ locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum, quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me? Tunc aperuit illis seD. sum, » Evangelium loquitur,« ut intelligerent Scripturas. Et dixit eis, Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. Ecce caput nostrum; ecce caput, ubi suut membra? Ecce sponsus, ubi est sponsa? Matrimoniales tabulas lege: sponsum audi. Sponsam quæris? Ab ipso audi: nemo illi tollitsuam, nemo supponit alienam: ab ipso audi. Ubi quaeris Christum? In fabulis hominum, an in veritate Evangeliorum? Passus est resurrexit tertio die, ostendit se discipulis suis. Jam ipsum habemus: illam ubi quærimus? Ab ipso interrogemus: Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio dic. Ecce jam factum est, jam videtur. Dic, o Domine; tu dic, Domine, ne nos erremus: Et prædicari in nomine ejus pœnitentiamet remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. xxiv, 36 -47), Cœpit ab Jerusalcm, et pervenit ad nos. Et ibi est, ut hic. Non enim ut ad nos veniret, inde discessit: ex.- crevit, non migravit. Hoc commendavit continuo post resurrectionem suam. Fecit cum illis quadraginta dies: ascensurus in coelum ipsam rursusEcclesiam commendavit. Sponsus profecturus sponsam suam amicis suis commendavit: non ut astet aliquem ipso rum: sed ipsum tanquam sponsum, illos tanquam amicos sponsi, neminem eorum tanquam spOnsum Hoc zelant amici sponsi, et non eam admittunt lascivc amore corrumpi.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
