# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 269.2.1-22

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 269.2.1 to 269.2.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/269.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/269.2.1

CAPUT PRIMUM. — 1. Adventus Spiritus sancti cum dono linguarum prænuntiat unitatem Ecclessiœ per omnes gentes. Contra Donatistas. Adventum Spiritus sancti anniversaria festivitate celebramus. Huic solemnis congregatio, solemnis lectio, solemnis sermo debetur. Illa duo parsoluta sunt, quia et frequentissimi convenistis, et cum legeretur, audistis. Reddamus et tertium: non desit obsequium linguænostrae ei qui et linguas omnes indoctis donavit, et linguas doctorum in omnibus gentibus subjugavit, et diversas linguas gentium ad unitatem fidei congregavit. « Factus est » enim « subito de cœlo sonus, quasi ferretur flatus vehemens: et visæ sunt illis linguae divisæ. velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum; et cœperunt linguis loqui, quemadmodum Spiritus dabat eis pronuntiare » (Act. II. 2-1). Flalus enim ille non inflavit, sed vcgetavit: ignis ille non cremavit, sed excitavit. Impletum est in cis quod fuerat tanto arte prophetatum, Non sunt loquelœneque sermones, quorum non audiantur voces eorum: ut deindo ad prædicandum Evangelium distributi, quod sequitur, facerent, In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrce verba eorum ( Psal. XVIII, 4, 5 j. Quid enim aliud Spiritus sanctus prænuntiabat in linguis omnium gentium, quas donabat eis, qui unam tantum suue gentis linguam didicerant (quod indicium præsentiæ suae tunc esse voluil), nisi omnes gentes Evangelio credituras; ut primo unusquisque fidelium, postea vero ipsa unitas Ecclesiæ linguis omnibus loqueretur? Quid ad hæc dicunt, qui christianae societati, quæ in omnibus gentibus fructificat et crescit, nolunt incorporari atque conjungi? Numquidnam possunt negare, etiam nunc in Christianos venire Spiritum sanctum? Cur ergo nunc neque apud nos, neque apud illos quisquam loquitur linguis omnium gentium (quod tunc crat adventus ejus indicium), nisi quia nunc impletur quod tunc significabatur? Tunc enim et unus fidelis linguis omnibus loquebatur: et nunc unitas fidellum linguis omnibus loquitur.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
