# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 269.2.45-55

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 269.2.45 to 269.2.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/269.2.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/269.2.45

Super aliquos, nec aliquo manum imponente, nec aliquo oranlc, scd verbum Dei cunctis audientibus; sicut super illos, quos paulo ante commemoravi, Cornelium et domesticos ejus. Cur igitur modo sic, modo autem sic, nisi ne aliquid hinc humanæ superbiæ, scd totum divina4 gratiæ potestatique tribuatur? Hæc itaque distinctio inter acceptionem Baptismi, et acceptionem Spiritus sancti, satis nos instruit, ne habere hos continuo Spiritum sanctum putemus, quos habere Baptismum non ncgamus. Quanto magis illos, quos non solum nulla charitas christianæ unitatis armavit1! Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris; non utique per nos ipsos, sed sicut sequitur, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v. 5). Quamobrem sicut tunc indicabant adesse Spiritum sanctum in uno homine linguæ omnium gentium; sic eum nunc charitas indicat unitatis omnium gentium.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
