Latin
270.2.73 to 270.2.82
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 270.2.73-82
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi aspectibus carnalibus vestris humana forma subtrahatur, divinum aliquid capere, sentire, cogitare minime poteritis. Hoc sit satis. Inde oportebat ut post resurrectionem et ascensionem Domini Jesu Christi, ejus de Spiritu sancto promissio compleretur. Sic enim ct ipse Joannes evangelista ex persona sua dixerat, quando Jesus eumdem significans Spiritum sanetum clamaverat, dicens: i Si quis si lit, veniat ad me, et hibat; et flumina aquae vivæ fluent de ventre ejus. i Seculus enim Evangelista ait: <Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi crant ii qui in eum credituri crant. Nundum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorilicatus i (Joan. II, 37-39 ). Glorificatus est ergo Dominus noster Jesus Christus resurrectione et ascensione, et misit Spiritun. sanctum.