Latin
270.3.53 to 270.3.60
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 270.3.53-60
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quoniam adjunxit, Charitas vero ædificat(I Cor. VIII, 1); quomodo ubiadjunxit, Spiritus autem vivificat, dedit intelligi, Littera sine Spiritu occidit, cum Spiritu vivificat, et impleri literam facit; sic scientia sine charitate inflat, charitas cum scientia ædificat. Ergo missus est Spiritus sanctus, ut lex impleretur, et fieret quod ipse Dominus dixerat, Non vem legem solvere, sed adimplere (Matth. v, 17). Hoc donat credentibus, hoc donat fidelibus, hoc donat eis quibus dat Spiritum sanctum. Quanto fit eo quisque capacior, tanto ad operandam legem fit facilior.