Latin
270.7.1 to 270.7.27
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 270.7.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
De duabus piscationibus, et de piscibus centum quinquaginta tribus, captis post resurrectionem. Quia infirmitatem nostram adjuvat apud Dominum Deum nostrum studium Charitatis vestræ, aliquid accipite, quantum mihi videtur, tanto dulcius cum expositum fuerit, quanto abstrusius si non exponatur. Ante resurrectionem. Dominus jussit discipulis suis, ut in mare mitterent retia, quando eos elegit. Miserunt, ceperunt piscium multitudinem innumerabilem, ita ut retia rumperentur, et onerata navigia mergerentur. Non autem præcepit in quam partem mitterent retia, sed tantum ait, Mittite retia (Luc. V, i-7). Si enim præcepisset ut In dexteram partem mitterent, solos bonos significaret capi: si in sinistram, solos malos. Quia vero passim missa sunt, nec in dextcram, nec in sinistram; et bonos et malos. Hæc esc Ecclesiæ significatio praesentis temporis, in hoc sæculo. Nam et illi servi missi ad invitatos exicrunt, et quoscumque invenerunt bonos et malos adduxerunt, et impletae sunt nuptiæ recumbentium (Matth. XXII, 10). Congregantur ergo nunc et boni et mali. Quare autem et schismata fiunt, si non retia disrumpunt? Quare plerumque turbarum carnalium male tumultuautium scandalis urgetur Ecclesia, si non et navigia premunt? Hoc ergo Dominus anle resurre. ctionem. Post resurrectionem autem invenit piscantes siuliliter discipulos suos: jussit idem mitti retia, non utcumque et passim, quia jam post resurrectionem. Post resurrectionem enim jam corpus ejus, quod est Ecclesia, malos non habebit. Mittite, inquit, retia in dexteram partem. Missa suut rclia, eo jubcute, in dexteram partem, et capti sunt pisces certi numeri. Nam iili sine numcro, illi qnibus significabatur Ecclesia, quae nunc agitur, tanquam ex illa captura: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. xxxix, 6). Intelliguntur ergo quidam supernumerarii, quodam modo superflui: colliguntur tamen. Ibi vera in dextera capiuntur pisces, et nu. merali, et magni.