Latin
270.7.52 to 270.7.56
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 270.7.52-56
Unproofread scanNot analysed yet
Jam ergo recole, quod paulo ante commemoravi et commendavi, et vide quos, et quid significent decem et septem. Decem, lex; septem, Spiritus sanctus. Uude quid intelligimus, nisi eos futuros in Ecclesia resurrectionis æternæ, ubi schismata non crunt, ubi mors non timebitur, quia post resurrectionem futura est; eos ergo ibi futuros, ct cum Domino victuros in æternum, qui legem impleverint per gratiam Spiritus sancti et Dei donum, cujus festa celebramus?