# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 272.26-46

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 272.26 to 272.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/272.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/272.26

x, 17): intelligite et gaudete; unitas, veritas, pietas, charitas. Unus panis: quis est iste unus panis? Unum corpus multi. Recolite qu:a panis non fit de uno grano, sod dc multis. Quando exorcizabamini, quasi molebamini. Quando baptizati estis, quasi fonspersi estis. Quando Spiritus sancti igncin accepistis, quasi cocti estis. Estote quod videtis, et accipite quod estis. Hoc Apostolus de pane dinit. Jam de calicc quid intelligeremus, etiam non dictum, satis ostendit. Sicut enim ut sit species visibilis panis, multa grana in unum consperguntur, tanquam illud fiat, quod de fidelibus ait Scriptura sancta, Erat illis anima una, et cor unum in Deum (Act. iv, 32): sic e: de vino. Fratres, recolite unde lit vinum. Grana multa pendent ad botrum, sed liquor granorum in unitate confunditur. Ita et Dominus Christus nos significavit, nos ad se pertinere voluit, mysterium pacis et unitatis nostræ in sua mensa consecravit. Qui accipit mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non mysterium accipit pro se, sed testimonium contra se. Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem, puro corde ci, quantum potest parvitas nostra, maximas atque veras gratias agamus; precantes toto animo singularem mansuetudinem ejus, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur; inimicum quoque a nostris actibus ei cogitationibus sua virtute expellat, nobis multiplicet fideli, mentem gubernet, spiritualcs cogitationcs concedat, ct ad beatitudinem suam perducat: j er Jesum Christum Filium ejus. Amen.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
