Latin
Classis Ii. De Tempore, De versu Psalmi cxv, ii, Omnis homo mendax
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 3-11
Unproofread scanNot analysed yet
Petrus mendax a se ipso, verax Dei beneficio. Audite hoc uno exemplo, brevi et magno: brevi, quia cito dicitur; magno, quia sapienter appenditur. Petrs unus ostendit hoc quod volo dicere. Quando dixit Domino Christo, Tu es Christus Filius Dei vivi: quid respondit? Beatus es, Simon Dar Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Puter meus qui in cælis est. Verum dixisti, sed non de tuo. Unde ergo? Pater meus qui in cælis est, tibi revelavit. Inde beatus. quia de Dei; non nisi miser de tuo. Post hæc, ubi ei Dominus ait, Beatus es, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in cælia est; post hæc verba, coepit Dominus Christus prænuntiare passionem et mortem suam. Ibi continuo Petrus: Absit a te, Domine. Omnis homo mendax. Ecce paulo aule Petrus verax, ecce modo Petrus mendax. Sed unde Petrus vcrax? Non tibi revelavit caro et sanguis, scd Pater meus qui in cælia est. Unde Petrus mendax? Redi post me, Satana; non enim sapis quæ Dei sunt, scd quæ sunt hominum (Matth. xvi, 16. 17, 22, 23). Omnis homo mendax. Dictum est crgo nohis, Omnis homo mendax, ut fugiamus nos ipsos, et curramus ad Dcum, qui solus est verax.