Latin
Classis Ii. De Tempore, In Epiphania Domini, VI
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 3-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ex Judœis atii reprobati, alii electi. Jacob et benedictus et claudus. Quando duo parietes isti cogitan'tur, unus ex Judæis, alius ex Gentibus, angulari lapidi cohærendo, servantes unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3); non offendat animum reproborum multitudo Judæorum, in quibus fucruut ædiftcantes, id est, volentes esse Legis doctorcs a sed quale; dicit Apostolus, Non intelligentes neque qum loquuntur, nequi de quibus affirmant (I Tim. 1,7). Per bane enim mentis cæcitatcm, lapidem reprobaverunt, qui factus est in caput ariguli (Psal. CXVII, 22). Sed non lierct in caput anguli, nisi duobus populis de diverso venientibus præberet pacificam, gratia copulante, juncturam. Non ergo cogitentur in Isrælitico paricte persecutores et interfectores Christi, quasi legem ædificantes et fidem destruentes, angu larem lapidem reprobantes et ruinam civitati miseræ fabricantes. Nec ista ibi cogitetur numerositas Judæorum dispersa per terras, ad divinarum, quas ncscientes ubique portant, testimonium Litterarum. In his enim claudicat Jacob, cui taCta et arefacta femoris latitudo (Gen. XXXII, 25), qua significaretur a semitis suis claudicans generis multitudo. Sed in pa- *riete sancto, qui ex eis ad paccm lapidis angularis accessit, illi cogitentur in quibus benedictus est Jacob. Idem quippe et benedictus et claudus: benedictus in sanctificatis, claudus in reprobatis, Illi in isto pariete cogitentur, quorum abundantia præcedebat et sequebatur asellum Salvatoris, clamans: Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9). Illi cogitentur qui discipuli inde electi, et apostoli facti sunt. Cogitetur Stephanus in græca lingna eoronæ nomine appellatus, et prior post resurrectionem Domini martyrio coronatus. Cogitentur etiam ex ipsis persecutoribus tot millia credentium, quando venit Spiritus sanctus. Cogitentur Ecclesiæ, de quibus Apostolus dicit: Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judœœ, quœ erant in Christo: tantum autem audientes erant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum (Galat. ),22-24). Isto modo Isræliticus paries cogitetur, et parieti ex Gentibus venienti qui nune est conspicuus, adjungatur: atque ita lapis angularis prius in præsepio positus, usque ad cœli culmen erectus, non frustra prædictus Christus Dominus invenitur.