Latin
Classis Ii. De Tempore, In traditione Symboli, II
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 3-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Christus Filius Dei quomodo mortuus et sepultus. Ergo ipsa, ubi empti sumus, ejus commercia videamus. Cum enim dictum esset in Symbolo, Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex virgine Mana: jam quid pro nobis? Passus est, sequitur, sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Qui Filius Dei unicus Dominus noster crucifixus, Filius Dei unieus Dominus noster sepultus est 1. Homo crucifixus est, homo sepultus: Deus non est mutatus, Deus non est occisus, et tamen secundum hominem occisus. 8i enim cognovissent, ait Apostolus, nunquam Dominum gloriœ crucifixissent (I Cor. II, 8). Et Dominum gloriæ ostendit, et crucifixum confessus est. Quia si quis etiam tuam tunicam illæsa carne tua couscindat, tibi facit injuriam: nec sic clamas pro veste tua, ut dicas, Conscidisti tunicam mcam; sed, Conscidisti me, fila de me fecisti. Loqueris ista integer, et verum dicis, et de carne tua nihil detraxit qui lacsit. Sic et Dominiis Christus crucifixus cst. Dominus est, unicus Patri est; Salvator noster est, Dominus gloriæ est: tamen crucifixus est; sed in carne, et sepultus in sola carne. Nam ubi sepultus est, ct quando sepultus est, tunc ibi nec anima fuit. Sola carne in sepulcro jacebat, et tamen confiteris Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum; qui conceptus est de Spiritu sancto, natA ex virgine Maria, qui Jesus Christus, unicus Filius Dei, Dominus noster. Sub Pontio Pilato crucifixus, qui Jesus Christus, unicus Dei Filius, Dominus noster. Et sepultus, qui Jesus Christus, unicus Dei Filius, Dominus noster. Sola caro jacet, et tu dicis, Dominus noster? Dico, plane dico: quia vestem intueor, et vestitum adoro. Caro illa illius vestimentum fuit: quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus eat esse œqualis. Deo; sed semetipsum exinanit, formam servi accipiens, non formam Dei amittens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6, 7).