Latin
Classis Ii. De Tempore, De eadem lectione Evangelii Joannis, cap. xx, f. 1-18
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 3-9
Unproofread scanNot analysed yet
Apparitio Christi Magdalenæ. Quid sibi ergo vult? Solemus vobis inde omni anno loqui. Sed lectio ipsa solemniter legitur, et sermo ipse solemniter reddatur. Quare dixit Dominus Christus mulieri jam agnoscenti. Primo enim dixerat, Quem quæris? quid ploras Illa autem putabat cum esse hortulanum. Et revera, si consideres quomodo olera ipsius simus, hortulanus est Christus. Nonne est hortulanus, qui posuit granum sinapis in horto suo? id est, semen minimum et fervidum: et crevit et ascendit, et fecit arborem tantam, ut etiam volucres coeli requiescerent in ramis ejus. Si habueritis, ipse dicit, fidem, sicut granum sinapis (Matth. XVII, i9). Modicum videtur granum sinapis, nihil contemptibilius aspectu; nihil fortius gustu. Quod quid est aliud, nisi maximus ardor et intima vis fidei in Ecclesia? Ergo merito putavit eum hortulanum; et ait illi, Domine, honorificentiæ causa: quia beneficium petebat, idco Dominum vocabat. Si tu abstulisti eunt inquit, ostende mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Quasi diceret: Mihi necessarius est, tibi non. mulicr necessarium tibi putas mortuum Christum: vivum agnosce. Tn mortuum quæris: sed ipse tecum vivus loquitur. Nihil autem nobis mortuus prodesset, nisi a mortuis resurrexisset. Et qui quærebatur mortuus, vivum se ostendit. Quomodo vivum? Proprio nemine ipsam appellavit: Marta. Et conti- DUO illa nomine suo audito, Rabboni, respondit. Hortulanus enim potuit dicere, Quem quæris? quid ploras? Maria, non posset dicere nisi Dominus. Nomine ipse appellavit, qui ad regnum coelorum vocavit. Hoc nomen dixit, quod in libro suo ipse scripserat, Maria. Et illa, Rabboni: quod est ntagister. Ipsum cognoverat, a quo ut cognosceretur illuminabatur: jam qui prius hortulanus putabatur, Christus videbatnr. Et Dominus ad illam, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum.